- APALAR
- APALARseu Apalare, et contracte Aplare, cochlear, irem discus: Pro vera benedictionis causa direximus ad vos apalareum unum.In Ep. Pontif. a Gretsero editi. Hic posuit in apsida Basilicae suprascriptae super sedem apalaream argenteam pensantem libras centum viginti, Anastasius Bibliothec. in Sergio. Nomen ei ab hapalis ovis: Interim, sicut boletar antea quidem dictum est, quod in eo boleri tantum apponerentur; postea vero omnibus cibis sustinendis serviit et pro quoliber vase escario usurpari caeptum est, unde Martial. l. 14. Epigr.. 101. v. 1.Cum mibi bolcti dederint tam nobile nomen,Prototomis, pudet heu, servio cauliculis.Sic Apalare, quod ab ovis hapalis nomen, ut dictum, habuit primitus, non ovis tantum, sed etiam aliis quibusliber obsoniis capiendis vas aptum significare coepir. Ausonius,Ep. 21.Iam patinas implebo meas, ut pricior illeMaiorum mensis apalaria sucus inundet.Meminit autem ovorum bapalorum Marcellus Empiricus, ut et Apicius, observante Hadr. Turnebo Adversarior.l. 27. c. 10. et l. 28. c. 5. Vide quoque Salmas. ad Trebell. Pollionem in Claudio c. 17.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.